ADRAMIRE

ADRAMIRE
ADRAMIRE
in sacramentis ac testimoniis, apud recentioris aetatis Scriptores, frequens: significat, cavere, promittere, obligare se coram Iudice, rem quampiam se facturum, v. g. iuraturum, testes adducturum, aut duellô ius suum probaturum. Unde phrases, Testimonia seu testes adhr amire, Vadium adhr amire, Arramire bellum seu duellum, apud Auctores laudatos Car. du Fresne Clossar. vocis originem Beslius ab Affirmare; Wendelinus a Rama seu Ramallum, quod est locus, in quo iudicia exercentur, deducit. Bosquetus ad Epistolas Innocentii III. ab arrha arcessit, quod qui adhr amubant facturos se quidpiam, arrham dabant, seu mittebaut, forte chirothecam aut festucam, ut est in formula L. Inter Formulas incerti Auctoris: quam sententiam videtur amplecti Bignonius Notis ad L. Salic. ubi adrhamire idem vult esse, quod, arrer apud Gallos, ab arrha data, apud Eundem.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • hram- — *hram germ., Verb: nhd. krümmen, schüren; ne. curve (Verb), rake (Verb); Rekontruktionsbasis: got., afries., ahd.?; Etymologie: s. ing. *krom ? …   Germanisches Wörterbuch

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”